UNCIA

UNCIA
UNCIA
Οὐγκιὰ Siculis, minutus nummus, Romanis duo decima pars Librae. Plurima enim, in re Monetali, vocabula Siculorum adoptavêre Romani, non ut eandem quidem omnibus partibus rem significarent, sed tamen, propter quandam analogiam. Ita sicuti Obolum, nummum argenteum, dixerunt λίτραν; Romanis Libra ςταθμὸς cuiusvis rei ponderandae, sed prima in aere. Οὐγγία Siculis minutus ex aere nummus, ut dictum, Romanis pars minima Librae. Siculis decalitron secabatur, in decem partes argenti: Romanis Denarius appellabatur a decem libris aeris, dividebaturque in quatuor partes argenti etc. Unde optime monet Gronovius, licet huiusmodi Latinorum vocabulorum nonnulla Graecae originis sint, vim tamen eorum ac potestatem totam esse Latinam, de Pecun. Vet. l. 4. c. 17. Est autem Unciae signum Graecis, gamma appositum vel superpositum habens omicron. Vide Agricolam, l. 5. de Ponder. et Mens. in fin. Unde in Eusebii Pamphili Ε᾿κλογῇ περὶ ςταθμῶν MS. ab Isaaco Vossio sibi communicata, notavit Gronovius, Δηνάριον γο δ. id est, οὐγκίαι τέςςαρες, Unciae quatuor. Νούμμος γο α, i. e. Uncia una. Στατὴρ γο τὸ ... i. e. οὐγκίας τὸ ἥμισυ, Unciae dimidium: stater scilicet argenteus tetradrachmus. Vide eum, de Pecun. l. 3. c. 10. Fuit autem argenti Uncia, ut P. Gassendus aestimat, valore 64. solidorum Turonicorum, seu 50. Belgicorum, qui efficiunt Uncialem sive Thalerum. Gronovio exacte sunt 52. Hollandici, 65. Gallici, quod tamen discrimen tam leve esse, ut non attendi debeat, nisi a Mensariis, ait. In Unciario foenore, Uncia non fuit capitis seu sortis, sed centesimae: sicque in singulos menses foenus hoc promittebat eiusdem centesimae partis Unciam, ut totô annô exsisteret una pars centesima integra. Fuit vero centesima, denarius menstruus in denarios centum: uncia denarii sedecim assium, as cum triente; tantum igitur in mensem pariebat unciarium foenus: qui annui sunt duodecim asses, duodecim trientes, hoc est denarius unus sedecim assium, atque ita denarius unus ad centum annos accessit Unciis usuris, a parte duodecima centesimae, quae et ipsa menstrua fuit, appellatis. Vide iterum Gronovium, l. 3. c. 13. et supra Centesima. Constituit Unciarium hoc foenus, Lex XII. Tabb. Neque Unciariô foenore amplius exerceto. Hinc Tacitus, Sanevetus, inquit, l. 6. Annal. c. 16. urbi foenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa, eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. Nam primo duodecim Tabulis sanctum, nequis Unciariô foenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur: dein rogatione Tribunitiâ ad semuncias redacta. Postremo vetita versura multisque Plebis scitis obviam itum fraudibus, quae, toties repressae, miras per artes rursum oriebantur. Repetiit Legem hanc XII. Tabb. Lex Duillia Moenia an. Urb. Cond. 396. lata, donec an. Urb. Cond. 406. C. Plautiô Ypseô, T. Manliô Imperiosô Torquatô Consulib. Lex Semunciarii foenoris, quam Tacitus quoque innuit, a Tribunis Pleb. lata est, vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Uncía — Uncía, constituye la primera sección de la provincia Rafael Bustillo del departamento de Potosí, en Bolivia. Vista panorámica de Uncía. Contenido 1 Contexto …   Wikipedia Español

  • Uncia — bezeichnet: Uncía (Bolivien), die Hauptstadt der Provinz Rafael Bustillo in Bolivien Uncia (Einheit), eine altrömische Münzeinheit Uncía (Municipio), eine Verwaltungseinheit der Provinz Rafael Bustillo in Bolivien Uncia uncia, die lateinische… …   Deutsch Wikipedia

  • Uncia — can refer to:* Uncia (coin), an ancient Roman bronze coin * Uncia (length), an ancient Roman unit of length * Uncia (mine), a Bolivian tin mine (see Simon Iturri Patino) * Uncia , the genus of the Snow Leopard, a large cat native to the mountain… …   Wikipedia

  • Uncía — Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • úncia — s. f. Antiga medida de comprimento correspondente a 2,75 cm, ou à oitava parte do palmo. = POLEGADA   ‣ Etimologia: latim uncia, ae, a duodécima parte …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • uncia — (Del lat. uncĭa, duodécima parte de un todo). f. Moneda romana de cobre, que pesaba y valía la duodécima parte del as …   Diccionario de la lengua española

  • Uncia — Un ci*a, n.; pl. {Unci[ae]}. [L. See {Ounce} a measure of weight.] 1. (Rom. Antiq.) A twelfth part, as of the Roman as; an ounce. [1913 Webster] 2. (Alg.) A numerical coefficient in any particular case of the binomial theorem. [Obs.] [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Uncĭa [1] — Uncĭa (lat.), 1) ein Zwölftheil des As, s.d. 1); daher 2) so v.w. Unze; 3) ein Zwölftheil eines Fußes, also ein Zoll; daher Uncialis, ein Zoll lang …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Uncĭa [2] — Uncĭa, Säugethier, so v.w. Unze …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Uncĭa — (lat.), der 12. Teil des As (s. d.) = 27,288 oder nach italienischer Rechnung 26,878 g, dann überhaupt irgendeines Ganzen; im Barrengeldverkehr auf den mittelalterlichen Messen 1/8 marca. Unzia in Rußland soviel wie Unze …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”